monumenta.ch > Plinius > sectio 145

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 145
{XCII} mirum quod feminam pecora vitant aut, si decepta similitudine - flore enim tantum distant - degustavere, statim eam, quae asyla appellatur, in remedium quaerunt. a nostris felis oculus vocatur. praecipiunt aliqui effossuris ante solis ortum, priusquam quicquam aliud loquantur, salutare eam, sublatam exprimere; ita praecipuas esse vires. de Euphorbeae suco satis dictum est. lippitudini, si tumor erit, absinthium cum melle tritum, item cum . . . Vettonicae farina conveniet.